- VEREDARIUS
- VEREDARIUSapud Cassiodorum, Var. l. 4. Ep. 47. ad Godiscalcum Saionem: Idcirco quinquaginta solidorum mulctam iam non Veredarius, sed catabulensis incurrat, quisquis ultra centum libras, parhippum crediderit onerandum: nomen eorum, qui mandatis Principum ac responsis ferendis operam dabant, sed in equis; quales hodie Currerios Galli vocant. Sicut Cursores idem ministerium exhibebant, sed pedibus, quales iisdem Valets de pied dicuntur. Horum institutum quidam ad augustum referunt, de quo Sueton. l. 2. c. 49. Quo celerius ac sub manum annuntiari cognoscique posset, quid in provincia quaque gereretur, iuvenes primo modicis inter vallis per militares vias, dehinc vehicula, disposuit: commodius id visum est, ut qui a loco eidem perferrent literas, interrogari quoque, si quid res exigerent, possent. Sed Casaubon. ad l. Cyrum Regem Persarum id primum excogitâsle, auctore Xenophonte, l. 8. Augustum vero hoc adinvenisse, ne in singulis mansionibus Veredarii mutarentur cum veredis, ob rationem Suetonio indigitatem, ait, qua de re vide supra, ubi de Cursu Publico. Olim iidem Frumentarii, Posteriori aevô Sagones appellati, a sagis quilus muniebantur, Hippocomorum instar, quibus ne sua saga auferrent Veredarii, cautum est l. 50. Cod. Theodos. Graecis Α᾿γγελιαφόροι et Γραμματηφόροι, quod sacras literas ferrent, ut dicitur in l. 35. Cod. eiusd. tit. de Cursu publ. Item Πτεροφόροι, a pinnis, quas in capite gestabant,Gloss. Lat. MS. apud Car. du Fresne, Veredarii dicuntur, a vehendo, qui festinanter in equis currunt, non descendunt de equo, antequam liberant responsa sua: habent in capite pinnas, ut inde intelligatur sestinatio itineris: datur semper iis equus paratus, nec manducant, nisi super equo, antequam perfecerunt. His qui praeerat in Aula Francica olim, κατ᾿ ἐξοχην` Veredarius dicebatur. Sic in vetere Charta apud Auctorem praefatum, subscripsêre Ludovicus filius Regis postmodum Rex huius nominis V. Gervasius Dapifer —— Fredericus Camerarius, Baldumus Veredarius. Forte idem, quem Le Grand Maislre de Postes hodie Galliappellant. Nomen a veredo, quae vox a Graeco Βέῤρης aut Βερης, βέρητος, fugitivum aut fugacem denotante, originem habet, Salmasio ad Lamprid. in Alex. c. 42. Est autem Veredus graece Ι῞ππος ταχυδρομος, Equus velociter currens, et memoratur Martiali, ubi Prisco, ne istiusmodi equô in venatu uteretur, consuluit l. 12. Epigr. 14.Parcius utaris, moneo, rapiente Veredô,Prisce, nec in lepores tam violentus eas etc.Cuiusmodi equo ne nimium imponeretur, providerunt, l. 3. Cod. cit. Valentinianus, Valens et Gratianus AAA. ut nemo amplus ------ veredo quam trecenta (pondo) auderet imponere: ut legem restituit Salmasius, qui tria auri centenaria interpretatur. Praeter quae, ne sella cum frenis ac averta sexaginta libras trausiret, constitutum est in Cod. eodem l. 47. Imponebatur autem illis hôc pondere aurum largitionale, et in sacculis hippocomi ferebatur, si quando destinaretur ad comitatum Principis ac sacris largitionibus inferendum portaretur: siebatque mutatio in singula 6. milia etc. Quam in rem vide modo laudatum Salmas. ad Lamprid. Alex. Seu. loc. cit. et plura supra passim ubi de Cursoribus, Frumentariis, Pterophoris, in voce Maxsio, it. Pinna, Posta, alibique. Sed et Veredus, genus vehiculi, in quo vectationem mitiorem valetudinariis quoque ac senibus Ausonius Gallus Poeta et Ausonii Medici, a Marcello citati filius, probâlle videtur, quando is amico cuidam seni et a morbo resurgenti scribens monet, Cisiô Veredô, tarde vehatur; Rhedas, petorita et quorum veloces motus fugiat, Epist. 14. ad Paulum:Pelle soporiferi senium, nubemque veterni,Atque alacri mediam carpe vigore viam.Sed cisium, aut pigrum cautus conscende Veredum,Non tibi sit Rhedae, non amor acris equi.Canterii moneo male nota Petorita vites,Nec celeres mulas ipse Metiscus agas.Unde colligimus Veredum vehiculum, a Veredo equo, diversae plane rationis fuisse, cum hic velox, illud tardum eslet. Vide Mercurialem, de Arte Cymn. l. 6. c. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.